- CINAETHUS
- CINAETHUSHomeri carmina primus conventibus publicis recitavit: perperam enim tradunt nonnulli, Demetrium Phalereum primum dedisse eos, quos Homeristas cognominârunt; cum Homeridarum appellationem etiam apud Pindarum legamus. Appellati autem sunt Ο῾μηρίδαι, sive ab officio, sive, ut aliqui voluêre, quod ex eius familia illius cantum tamquam heredes circumferrent. Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 41. Vide quoque infra ubi de Homeridis et Rhapfodis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.